- ARCHITECTON
- ARCHITECTONapud Solinum c. 32. ubi de Alexandria Aegypti: Quam metatus Dinocr ates Architecton alterum a conditore in memoria locum detinet: ex Graeco ἀρχιτέκτων, melius est quam Architectus, quod Graecum est, sed formatione Latinâ. Sic Magistrum Architectonem habemus apud A. Gellium l. 1. c. 13. de Crasso: Is cum in Consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Lencas oppidum pararet, scripsit ad Magistrum Architectonem Eleatensium, sociorum amicorumque Populi Romani. Vide Salmas. ad Solin. p. 476. Fuêre autem Architecti semper inter Artifices, quibus aliquam vacationem munerum graviorum conditio tribuit, habiti. Vide l. 6. ff. de iure Immunit. Iidem in Brevi subdito legi 2. Cod. Theodos. de excusationibus Artisicum, primi omnium nominantur. Emolumenta illis auxit Aurelianus Imperator apud Vopisc. c. 35. Decrevit etiam emolumenta Architectis et Ministris, Casaubon. ad loc. ubi per ministr os intelligit eos, qui in discipulatum se Architectis tradiderunt, de quibus Constantinus Imperator. l. 1. superioris tituli, Tam ipsos Architectos, quam eorum parentes, ab iis quae versonis iniungi solent, volumus esse immunes, ipsisque qui discent, salarium competens statui. At aliter longe verba Vopisci Salmas. legit, quem vide. Horum artem, Architecturam videl. in tres pattes, Aedisicationem, Gnomonicem et Machinationem dividit Vitruvius, l. 1. c. 3. ut videre est apud Eund. ad Solinum p. 632.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.